Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

spacer

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Jovis die 26 mensis Maii 2011
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

spacer

ATHLETICA
CHRONICALIA PEDIFOLLIARIA

CHRONICALIA PEDIFOLLIARIA

Ecce Italianos assecutos esse lusum finalem

Italiani Germanos superaverunt folle bis in portam iacto (2:0). Utraque importatio ab Italianis magn cum periti facta est ultimis spatii prorogati minutis. Idem lusus usque ad ultimum momentum habuit summam exspectationem.

spacer
Italiani iubilant de victori su Germani cedunt spe decepti.

1. Primum tempus dimidium

Germani lusu incipiente statim luserunt celeriter et vehementer et perquam offensiv. Iidem prioribus minutis evidenter lusui dominati sunt.

At Italiani impetui Germanorum resistentes nec minus vehementer impetum fecerunt contra portam adversariorum: Duae occasiones importandi periculosae arcendae fuerant Lemannio iam prioribus quindecim minutis.

Saepe uterque grex unus alterum perturbantes paene artificum more follem unus alteri surripuit.

Minut 34. Germani accurat lusione constructiv eminentes sibi comparaverunt bonam occasionem importandi. At Klose edem ti nescivit.

Brevi ante pausam lusus est acceleratus fervidissim. Stadion Tremoniense fieri videbatur cortina maleficarum.

2. Alterum tempus dimidium

Post pausam Germani etiam vehementius luserunt quam in primo tempore dimidio. In prioribus quinque minutis grex hospitum ludendo sibi comparavit duas occasiones importandi excellentes. Tamen Germani eisdem ti nesciverunt.

Post priora decem minuta alterius temporis dimidii lusus acrior factus est. Italiani post breves difficultates initiales iterum apti erant ad ludendum et evidenter vehementius oppugnaverunt quam antea. Ideo Germani vald laboraverunt. Occasiones importandi in utrque parte sunt exauctae.

In locum Timothei Borowskiminut 73. suppositus est Sebastianus Schweinsteiger lusor campi medii 21 annos natus. Brevi post exercitor Italianus mutavit oppugnatorem: In locum Lucae Toni nunc in campum lusorium vnit Albertus Gilardino.

Minut 82. Italianis calefactum est: Germanis concessus est iactus lber. Ballack autem dux follem portae iuxtaposuit.

Un tantum minut postea grex Germanicus iterum mutatus est: David Odonkor suppositus est in locum Bernhardi Schneider.

Minut 91. Germanis iterum concessus est iactus lber. At eo quoque iidem ti nesciverunt.

Prorogatio

Statim in initio prorogationis Maurus Camoranesi de campo lusorio est demissus. In eius loco pugnavit nunc Vincentius Iaquinta.

Italiani a primo initio luserunt celerrim: Minutis tantum interiectis iidem follem bis iecerunt in portae asserem.

Tamen lusus perrectus est fieri aequabiliter. Greges vicissim lusum duxerunt.

Primae partis dimidiae prorogationis minut secund ab ultim Alexander Del Piero in locum suppositus est Simonis Perrottae.

Ultimis prorogationis minutis Italiani omnes vires collegerunt: Fabius Grosso primo follem importavit, ut ratio esset 1:0 et in minut finali Alexander Del Piero alter importatione (2:0) victoriam pepererunt. Eo factum est, ut Itali participes sint partis finalis certaminis mundani anni 2006.

Chartam flavam acceperunt:

18 Timotheus Borowski (minut 39.)

16 Maurus Camoranesi (minut 90.)

Summarium

Stadium certaminis mundani Tremoniense (Tremonia,-ae f. = Dortmund). numerus spectatorum 65 000 (tesserae divenditae). Arbiter: Archundia (Mexicanus). Importationes: minut 119. Grosso 0:1. minut 120. Del Piero 0:2.

Germani: Lehmann; Friedrich, Mertesacker, Metzelder, Lahm; Schneider (83. Odonkor), Kehl, Ballack, Borowski (in cuius locum minut 72. suppositus est Schweinsteiger); Klose (minut 111. Neuville), Podolski.

Itali: Buffon; Zambrotta, Cannavaro, Materazzi, Grosso; Camoranesi (minut 91. Iaquinta), Gattuso, Pirlo, Perrotta (104. Del Piero); Totti; Toni (74. Gilardino).

Adnotationes: Defuerunt Frings Germanus, De Rossi Italus (a ludendo prohibiti), Nesta Italus (violatus). minut 91. Iactus palaris a Gilardino factus. minut 92. Iactus asserarius a Zambrotta factus. Moniti sunt (quia luserunt poenaliter): minut 40. Borowski. minut 57. Metzelder. minut 90. Camoranesi.

d.06. m.Iul. a.2006


PUGNATUM IRI DE LOCO TERTIO


Olivarium Kahn auram popularem mirabiliter recuperare


Georgius Klinsmann ostendit animi magnitudinem: Idem exercitor foederalis in lusu de loco tertio faciendo in port Germanic collocabit Olivarium Kahn. Qui portarius 37 annos natus die Saturni supponetur in locum Iohannis Lehmann. Ita fiet, ut Olivarius ex inopinato particeps sit certaminis mundani in patri agendi.


Berolino ex urbe In actis diurnis, c.t. Bild", refertur Olivarium portarium d. Iovis meridiano tempore a Klinsmanno exercitore certiorem factum esse se in lusu die Saturni h.non vespertin contra Lusitanos faciendo portae fore custodem.

spacer
Kahn portarius: "Gaudeo"

"Equidem" Kahn inquit, hoc munus nequaquam puto mihi datum esse tamquam eleemosynas. Ego gaudeo. Equidem puto tertium quoque locum certaminis mundani esse magni pretii". Idem lusus internationalis Olivario Bavarorum portario est octogesimus septimus curss sui honorum.

Iohannes Lehmann lusor ratione aerarii primus omnium iam declaraverat se abstinere velle ab hc lusu participando, ut suo loco particeps fieret Olivarius, qui per complures annos fuerat rivalis Lehmanni. "Ille" Iohannes inquit, se gessit excellenter, fure gests eius pulcherrimi. Huius luss si particeps fuerit, animus eius in fine reconciliabitur". Haec verba a Lehmanno facta sunt die Iovis iam antequam Klinsmann rem decrevit.

Ipse exercitor foederalis nondum public locutus est de lusoribus permutandis. Tantummodo Olivarius Bierhoff gregis dispensator leviter iam significaverat fieri posse, ut unus alterve ex lusoribus suppositiciis occasionem assequeretur luss participandi.

Iam certum est in lusu contra Lusitanos faciendo defuturum esse Petrum Mertesacker. Idem defensor, qui usque nunc particeps fuit omnium lusuum per totum tempus ludendi, laborat ex burs mucos inflammat calcis sinistrae, quae necesse est curetur sectione chirurgic. Itaque Mertesacker hodie aeroplano volavit Berolino Monacum.

Hac de caus Klinsmannus in animo habet munera datum iri duobus tribusve lusoribus, qui usque nunc in hc certamine mundano aut raro aut omnino non lusrunt, velut Marcello Jansen aut Thomae Hitzlsperger aut Geraldo Asamoah.

Item deerit Arneus Friedrich defensor dexter, qui laborat ex ligamento interiore convulso. Adhuc dubium est, utrum lusurus sit Miroslavus Klose necne. Idem oppugnator, qui, cum quinquies follem importaverit, huius certaminis mundani usque nunc est importator omnium frequentissimus, hc tempore impeditur doloribus surarum.

Verisimile est luss fore participes eosdem, qui sequantur:

12 Kahn - 19 Schneider, 4 Huth, 21 Metzelder, 16 Lahm - 18 Borowski, 8 Frings, 13 Ballack, 15 Hitzlsperger (7 Schweinsteiger) - 11 Klose (10 Neuville), 20 Podolski

d.09. m.Iul. a.2006

GERMANOS A LUSITANIS VICTORIAM PEPERISSE


Finis coronat opus


Stutgardi ex urbe rettulit Christianus Gdecke, in Latinum convertit Nicolaus Gro.


In minore lusu finali magnae sunt factae animorum commotiones: Lusitanis victis Germani assecuti sunt locum certaminis mundani tertium. Heros veteranus cum rivali reconciliatus a munere recedit, iunior excellit. Omnia in grege foederali sunt pacific composita, nunc nihil restat rogandum nisi ut maneat exercitor foederalis.

Quinque minutis ante valedictionem sui Olivarius Kahn prorsus solus est. Qui spectat in Stutgardiae nigerrimas tenebras nocturnas, ubi pyrotechnemate stellae in caelum proiciuntur, in suggestibus homines cantant, in plate collegae saltant. Illi Olivarium cum nondum sint assecuti, eidem restat hoc momentum temporis, ut resipiscat. Fortasse nunc cogitat de ill scaen, in qu ante caerimoniam nomismatum sedebat iuxta Iohannem Lehmannum eiusque manum firmiter comprimebat. Ibidem definit pacem fecit cum viro sibi rivali, immo, nunc nescio an bonum tempus sit, quo enuntiet se ab officio abdicaturum. Deinde venit Sebastianus Schweinsteiger Olivariumque secum abripit in turbinem extaseos. Ne facias, nondum, primo iubiles.

VICTORIA TRIUMPHALIS E LUSITANIS PARTA: LUSUS MORDAX, DEINDE IUBILATIO

spacer spacer spacer

Olivarius Kahn postea demum, cum camer secundae stationis televisificae monstretur, dicit nunc finitum esse officium suum in grege nationali praestandum. Olivarius 37 annos natus, cui auctore Georgio Klinsmann in hc lusu de loco tertio contra Lusitanos faciendo denique etiam licuit personam gerere, cui Michaele Ballack laeso semel etiam licuit fungi munere capitanei, post 86 luss internationales ultro abit, immo reconciliatus. Hoc erat" Olivarius inquit, unum e momentis temporis, quo animus meus maxim commotus est, fortasse maximum omnium, quod possum recordari. Pulchriorem lusum internationalem vix possum exoptare" necnon dicit se experienti honoris a Klinsmanno deminuti promotum esse". Ita fit, ut spectatores in suggestibus stadii Stutgardiensis non desinant clamare nomen Olivarii.

Georgius autem Klinsmann videtur post illos criticos exteriores permultos etiam Olivario persuasisse; quod ante certamen mundanum vix fuerat verisimilius quam corona importatoria Iohanni Lehmanno offerenda. Sed in hc grege pedifolliari in fine omnia componuntur, usque ad hunc finem Germani etiam distulerant laborem certaminis optim exanclatum, victori ratione 3:1 (trium et unius importationum) e Lusitanis part iidem assecuti sunt locum tertium. In hc grege nationali exortum est aliquid stabile, quod neque vacillat rix portariorum neque exitu ex lusu semifinali infeliciter facto. Ipse Franciscus Beckenbauer nunc tandem confitetur se esse assectatorem Georgii Klinsmanni: "Perge quidem", post lusum exercitori foederali insusurravit. Qui respondit: "Videbimus."

Georgius ridet, cum postea inter victorum honorationem referat de hc colloquiolo cum Francisco facto. Idem nunc potest superbire, quod auctoritas pedifollii Germanici summa non iam sceptic iudicat de Klinsmanno. Sed exercitor 41 annos natus nihil dicit nisi se gaudere, quod nunc bene aestimetur a Francisco Beckenbauer et: haec sunt momenta temporis extraordinaria mihi, qu sum iuventute". Nemo nisi is, qui sentiat huius hominis sensa abditiora, animadvertit, quae Georgius volvat in pectore loquens de amplexu Angelae Merkel. Eadem fuit una ex paucis, qui nos adiuvarent, cum vituperaremur". Mense Martio, quo Germani ab Italis victi erant ratione unius et quattuor importationum, cancellariam foederalem flagitasse, ut cives nos sinant pergere quietos. Ideo ei gratias gi".

Vix quinque menses sunt, cum Germani in Itali sunt devicti, at istaec clades Florentina hodie videtur esse aliquatenus irrealis. Contra Lusitanos cum pugnaret, grex Germana, quae addicta esset classi B, se etiam sine Michaele Ballack atque Timotheo Borowski creativis lusoribus violatis necnon sine Petro Mertesacker defensore interiore perito tamen dominari scire gregi excellenter disposito, qualis esset Lusitanus. Sebastianus Kehl se praestitit esse bonum lusorem Torsteni Frings suppositicium necnon Frings demonstravit se bono cum successu supponi posse in locum Michaelis Ballack. In hc grege Germano omne problema potest solvi, ipsa violatio Roberti Huth in calefaciendo facta bene compensata est a Iohanne Nowotny, qui ante certamen iniust appellatus erat philotheorus", id est vir delectationis tantum caus luss particeps. "Certamen bene succedit, omnia bene fiunt, omnes lusores sunt felices", Sebastianus Schweinsteiger dixit suavissim affectus.

Idem Monacensis folle minutis 56. et 78. ex longinquo portae iniecto necnon iactu libero minut 61. facto a Lusitano Petit ad rationem zerotis et duorum (0:2) deviato factus est vir huius luss praestantissimus. Hoc autem quoque quadravit ad successum Germanorum felicem. Nullus lusor Germanus tam bene convenit cum philosophi exercitoris foederalis quam idem Sebastianus 21 annos natus. Georgius Klinsmann dixerat se velle omnem lusorem meliorem reddere, nec ex duobus annis nemo tanto melior factus est quam Sebastianus Schweinsteiger. Cum gregis Bavarici particeps fuerit interdum incertior, idem lusor campi medii offensivus in grege nationali solet efflorescere. Cum eidem concedantur libertates quaedam, ipse se quadamtenus subordinat disciplinae Georgii tacticae. Necnon iam loquitur more exercitoris: Nos debemus" Sebastianus dicit certamen Europaeum anni 2008 considerans et possumus meliores fieri".

Relator certaminis mundani

spacer
De pedifollii certamine mundano in Germani (usque ad d.9. m.Iul.) facto refert redactor noster Christianus Gdecke.

Interim grex Germanus tant cum periti ludit, ut verisimile sit hoc bene evasurum esse. Idem respicitur ab ipsis adversariis. Ludovicus Philippus Scolari exercitor Lusitanorum (qui cum Brasilianis a.2002 factus est mundi optimus), pandit se esse gregis Germanici foederalisque exercitoris admiratorem. Etiam cum haec audiret, Georgius subrisit, de futuris demum interrogatus gravius respondet. Se nonnullis adhuc egre diebus ad rem decernendam. Tamen, quidquid ipse sit decreturus, crevisse quandam amicitiam inter se et lusores factam. Quos velim semper adiuvare. Semper me considerabam esse eorum ministrum, et haec consideratio nequaquam mutabitur". Iterum animi quodam dolore affecti sunt similiter ac iam factum est inter Olivarii Kahn valedictionem.

Germania - Lusitania 3:1 (0:0)
1:0 Schweinsteiger (56.)
2:0 Petit (61./importatio propria)
3:0 Schweinsteiger (78.)
3:1 Nuno Gomez (88.)
Germania: 12-Olivarius Kahn; 16-Philippus Lahm, 21-Christophorus Metzelder, 6-Iohannes Nowotny, 2-Marcellus Jansen; 19-Bernhardus Schneider, 5-Sebastianus Kehl, 8-Torstenus Frings, 7-Sebastianus Schweinsteiger (79. 15-Thomas Hitzlsperger); 20-Lukas Podolski (71. 9-Michael Hanke), 11-Miroslavus Klose (65. 10 - Olivarius Neuville)
Lusitania: 1-Ricardo; 2-Paulus Ferreira, 5-Ferdinandus Meira, 4-Richardus Costa, 14-Nuno Valente (69. 21-Nuno Gomez); 6-Costinha (46. 8-Petit), 18-Maniche, 11-Simao Sabrosa, 17-Christanus Ronaldo, 20-Deco; 9-Pauleta (77. 7-Ludovicus Figo).

Arbiter: Kamikawa (Iaponia)
Spectatores: 52.000 (tesserae divenditae)
Chartae flavae: Frings, Schweinsteiger / Richardus Costa, Costinha, Paulus Ferreira


d.09. m.Iul. a.2006

FRANCOGALLI AB ITALIS VICTI


Victores certationis mundanae esse Italos


Rettulerunt Mike Glindmeier et Pavo Prskalo, in Latinum convertit Nicolaus Gro


Grex Italorum Caeruleus contra Francogallorum Gregem Tricolorem ludens in iactatione undecim metrorum, qua spectatores sunt excitatissimi, animo sat tranquillo id assecutus est, ut quart vice fieret lusor pedifolliaris mundi optimi. Iactus undecim metrorum, quo lusus decertaretur, factus est a Fabio Grosso. At Zinedineus Zidaneus Francogalliae coryphaeus dilectissimus, finem curss sui honorum passus est amarissimum.


Berolino ex urbe Medio in scandalo suae historiae maximo Italia celebrat quartam victoriam certaminis mundani ideoque triumphum, quo redimatur. In finali lusu excitatissimo in Olympiaco stadio Berolinensi facto Itali Caerulei Francogallos Tricolores devicerunt ratione, q.e. 5:3 (quinque ad tria) iactatione undecim metrorum. Propter hanc victoriam eorum assectatores post annos 1934, 1938, 1982 quart vice partam correpti sunt ingenti enthusiasmo. Post 120. minut ratio importationum fuerat unum ad unum.

LUSUS CERTAMINIS MUNDANI FINALIS: DRAMA DE ZIDANEO FACTUM

spacer spacer spacer

In alter iactatione undecim metrorum in lusibus certaminis mundani finalibus fact Fabius Grosso coram plus un miliard hominum ubique gentium televisoria aspectantium factus est heros celebratissimus, cum iactu undecim metrorum decisivo contra Fabianum Barthez follem importaret. Antea David Trezeguet Francogallorum lusor follem pede proiecerat in asserem. A.1994 Itali in lusu finali a Brasilianis iactatione undecim metrorum devicti erant.

Iam spatium ludi initiale magnam habuit exspectationem. Uterque grex sexaginta novem milibus spectatorum statim praebuerunt velocitatem magnam conatusque est oppugnatoribus dare occasionem ludendi. Primus lusor ratione ludendi offensiv usus est Florentius Malouda, Francogalliae cursor alaris rapidissimus, qui trans sinistram partem defensoriam invasit in spatium Italianorum poenale et cecidit agente Marco Materazzi defensore interiore. Zinedineus Zidaneus prodiit ad iactum undecim metrorum faciendum et importavit splendidissim (minut 7.). Ab eodem capitaneo, qui hodie ultimo pugnavit pro Francogalli, follis per undecim metra asseri portae subiectus est obduratius quam umquam antea in certamine mundano.

Importatione matur fact Italis fortiter defendentibus nullum tempus restat ad technas tacticas. Grex exercitoris Marcelli Lippi, qui ex initio in campum misit quattuor lusores coets scandalis abundantis nomine Iuventutis Taurinae, alacriter oppugnabat. Minuta 19.a Itali mercedem acceperunt pro studiis oppugnandi. Post iactum angularem Andreae Pirlo Materazzi effector iacts undecim metrorum Patricium Vieiram Francogallum saliendo transgressus capite importavit, ut esset ratio aequata unius ad unum (1:1).

Etiam Italianorum optima occasio, qua ante pausam adversariis importando praestarent, effecta est iactu angulari. At minut 36. Lucas Toni lusor Gregis Caerulei, follem capite proiectum asseri tantum illidit.

Francogalli autem altero tempore dimidio incipiente melius incohaverunt. Praecipu Theodericus Henry iterum iterumque actionibus singularibus splendidissimis id curavit, ut Italorum spatium poenale periclitaretur. Cum maxim factus esset sibilus novus, praetercurrit Fabium Cannavaronem, qui alioquin sit eximi vigilans, sed follis a Theoderico ex angulo acuto proiectus Iohanni Ludovico Buffon portario Italorum infallibili praeda fuit facilis captu. At idem portarius quattuor minutis postea paene iam erat devictus, cum Theodericus solitarius primo quattuor Italianos reliquit in spatio poenali stantes, deinde follem pede proiecit ad latus, in mediam partem. Ibidem Zambrotta Buffonum servavit summis angustiis oppressum.

Iterum iterumque spectatores Zinedineum Zidaneum veteranum omnium peritissimum incitabant choris Zizu" clamantibus. Idem lusor coryphaeus Francogallos iam a.1998 in patri su duxit ad certamen superandum, cum in lusu finali excellentissim contra Brasilianos ludens folle bis importato contulit ad victoriam, quae parta est ratione trium ad zerotem. Etiam cum Francogalli cum Italis pugnarent, Zidaneus 34 annos natus lusor campi medii fuit praecipuus. E contrario Franciscus Totti, competitor eius Italus, non multum profecit. Qui moderator Romani coets pedifolliaris, qui propter pedem anno ineunte fractum inter certamen mundanum git osse pedis octo clavs instructo, iam post unam horam necesse fuit campum relinqueret. Deinde Lippi Vincentium Iaquinta alterum oppugnatorem arcessit.

Paucis momentis postquam in locum Francisci suppositus est Vincentius, follis iterum iniectus est portae Francogallorum. Post longum Fabii Grossonis iactum lberum Tonius capite importavit, sed Elizondo arbiter non cessavit decernere, ut Tonius stetisset seorsim. Quod decretum est difficile, quia Tonius non fuerat in statu seorso nisi passivo. Francogalli statim studuit reagere, sed iterum propter Buffonum Theoderico non successit importare (minut 64.).

Tempore ludendi regulari exeunte uterque grex aliquanto lentius git. Non nisi condicionibus solitis factae sunt occasiones importandi, quibus neuter grex usus est. Optim se gessit Andreas Pirlo Italus, qui minut 78. iactum lberum praeter portam circumpulsavit. Deinde 22 lusores agentes studuerunt parcere viribus ad tempus prorogationis sustinendum.

Semihor sequente Francogalli laborando id assecuti sunt, ut potius quam Itali de lusu decernerent ante iactationem undecim metrorum. Actione singulari subtili fact Franciscus Ribery iuvenis lusor Olympiaci Coets Marsiliensis magnae spei per undecim metra follem praeter portam plan proiecit (minut 100.). Vilelmus Sagnol Bavariae lusor minut 104. follem seiecit in ipsum caput Zidanei, qui e positione centrali septem metrorum lber stans follem capite proiecit. At Buffon Italorum portarius etiam hanc occasionem reddidit vanam.

Itali quamvis brevi ante finem Alexandrum Del Piero tertium oppugnatorem permutando introducerent, vix petunt spatium adversariorum poenale. In parte adversariorum evidenter apparuit Theodericum Henry, qui fuisset per magnam partem temporis ludendi regularis unicus dux oppugnantium, vires suas exhausisse. Inde effectum est, ut idem lusor 28 annos natus permutaretur iam ante iactationem undecim metrorum.

Tamen ultimis decem minutis huius luss facta est res omnium gravissima et tristissima: Zidaneus cum Marco Materazzi verbis rixatus ir incensus magn cum vehementi caput impulit pectori eiusdem defensoris Mediolanensis. Arbiter, postquam breviter consuluit cum colleg suo lineari, capitanei ingeniosi cursum honorum finivit chart rubr (minut 110.). Eheu quam miser indignusque exitus Francogallorum, cum lusissent notabiliter!

Italia - Francogallia 5:3 (1:1,1:1,1:1)
0:1 Zidaneus (7./iactus undecim metrorum propter lusum poenalem)
1:1 Materazzi (19.)
Iactatio undecim metrorum:

1:0 Pirlo
1:1 Wiltord
2:1 Materazzi
Trezeguet follem proiecit praeter portam.
3:1 De Rossi
3:2 Abidal
4:2 Del Piero
4:3 Sagnol
5:3 Grosso
Italia: Buffon (Coetus Iuventutis Taurinae/28 annos natus/67 luss internationales) - Zambrotta (Coetus Iuventutis Taurinae/29/58), Cannavaro (Coetus Iuventutis Taurinae/32/100), Materazzi (Coetus Mediolanensis/32/32), Grosso (Coetus US Panormitanus/28/23) - Camoranesi (Coetus Iuventutis Taurinae/29/26 - 86. Del Piero/Coetus Iuventutis Taurinae/31/79), Gattuso (Coetus AC Mediolanensis/28/47), Pirlo (Coetus AC Mediolanensis/27/31), Perrotta (Coetus AS Romanus/28/31 - 61. Iaquinta/Coetus Udinese Calcio/26/17) - Totti (Coetus AS Romanus/29/58 - 61. De Rossi/Coetus AS Romanus/22/20) - Toni (Coetus AC Florentinus/29/24)
Francogallia: Barthez (Olympiacus Coetus Marsiliensis/35/87) - Sagnol (Coetus Bavariae Monacensis/29/45), Thuram (Coetus Iuventutis Taurinae/34/121), Gallas (Coetus FC Chelsea/28/47), Abidal (Olympiacus Coetus Lugdunensis/26/14) - Vieira (Coetus Iuventutis Taurinae/30/94 - 56. Diarra/Coetus RC Lens/24/11), Makelele (Coetus FC Chelsea/33/50) - Ribry (Olympiacus Coetus Marsiliensis/23/10 - 100. Trezeguet/Coetus Iuventutis Taurinae/28/66), Zidaneus (Regalis Coetus Matritensis/34/108), Malouda (Olympiacus Coetus Lugdunensis/26/19) - Henry (Coetus FC Arsenal/28/85 - 107. Wiltord/Olympiacus Coetus Lugdunensis/32/87)
Arbiter: Elizondo (Argentinus)
Numerus spectatorum: 69.000 (tesserae divenditae)
Chartae flavae: Zambrotta / Sagnol, Malouda, Makelele
Charta rubra: - / Zidaneus (minut 110./actio violenta)

d.12. m.Iul. a.2006

DECLARATIO ZIDANEI


"Verba dura dixit de mea matre et sorore"

Zinedineus Zidaneus primum omnium locutus est de ictu suo capitali in lusu certaminis mundani finali facto. Zidaneus autem dixit Marcum Materazzi Italorum defensorem verbis laesisse matrem sororemque Francogalli 34 annos nati. Zidaneus se excusavit pro facinore, sed non doluit se idem fecisse.

Parisiorum ex urbe - "Verbis vald personalibus et durissimis in matrem meam et sororem dictis" Zidaneus tam vehementer irritatus est, ut caput violenter impelleret pectori Marci Materazzi. Hoc dixit Zidaneus vespere diei Mercurii in emissione stationis televisoriae Francogallicae Canal Plus". Tamen etiam tribus diebus post cladem in certamine mundano acceptam non pandit, quibus Marci verbis ipsis incensus esset ir fervidissim.

ZINEDINEUS ZIDANEUS: VIR INGENIOSUS IR INCENSUS

spacer spacer spacer

Zidaneus de facinore suo poenali dixit haec: Rogo, ut mihi ignoscant omnes parvuli, qui haec viderint. Hoc non potest excusari." Tamen se non dolere, quod caput impulisset.

De caus aenigmatic, qua Zidaneus violenter egerat decem minutis ante finem prorogationis, homines muginabantur ubique terrarum. Usque ad colloquium televisorium idem lusor campi medii coryphaeus, cui propter iracundiam haud cohibitam ostensa est charta rubra, ut gregi suo deesset in iactatione undecim metrorum contra Italos pugnanti, de caus facinoris sui temerarii tacuerat.

Marcus autem Materazzi concesserat se invectum esse in lusorem certaminis mundani victoriosum verbis increpatoriis. Marcus enim Italus 32 annos natus diurnariis illius Gazzetta dello Sport" confessus erat: "Rever verbis laesi Zidaneum", sed non panderat verba ipsa a se facta. "Sed cert eum non appellavi tromocratam. Equidem cum sim homo inscius, quid sciam, qualis sit tromocrates islamicus. Certe etiam non commemoravi Zidanei matrem. Mihi mater est sancta."

Secundum Marcum Materazzium causa rixae horum lusorum professionalium fuit superbia Zidanei: "Cum per nonnulIas atomos temporis retinuissem istius camisiam, Zidaneus, ut est arrogantissimus, me despicatus dixit: Si rever cupis camisiam meam, licet accipias post lusum". Deinde istum verbis laesi increpatoriis. Dixi autem verba lapsantia, qualia persaepe dicuntur in campo pedifolliari."

Praepositi mediatrorum Brasiliae Angliaeque ipsis lectoribus labialibus (qui sciunt verba pronuntiata intellegere motibus labiorum conspectis) mandaverant, ut perquirerent imagines televisorias, quibus recepta erat scaena lusus finalis decisiva. Brasilianae autem stationis televisificae Globo" lectores labiales invenrunt Marcum sororem Zidanei bis appellasse meretricem. Chilognostae (quales labiorum lectores dicamus verbo doctiore) mandatu trium Angliae actorum diurnorum laborantes investigaverunt Zidaneum aliter ac Marcus ipse dixerat in colloquio interrogatorio ab eodem defensore Mediolanensium appellatum esse filium meretricis tromocraticae".

Zidaneus, quamvis interim causam agendi declaraverit in colloquio televisorio, periculum subierat, ne irrita fieret Follis aurei" attributio, qua optimus lusor certaminis mundani in Germani facti honestatus est. Iosephus S. Blatter praepositus ipsius Fifa unionis pedifollii universalis annuntiavit se velle curare, ut a commissione ipsius Fifa perquirerentur causae, quibus Zidaneus in lusu contra Italos facto die Solis proximo praeterito de plate demissus esset puniendus. Deinde decernendum fore, utrum liceret eidem lusori Francogallorum 34 annos nato retinre Follem Aureum necne. Blatter a diurnariis Italis interrogatus: "Parti ipsius Fifae executivae" inquit officium est agendi, si violantur principia athletica. Dolebam, valde dolebam, quod haec vidi. Nvi Zidaneum ex multis annis. Nvi eius indolem moresque extraordinarios, eius modum vivendi eiusdemque familiam. Ipsius Zidanei iustaeque lusionis athleticae caus vald dolebam, quod illum vdi sic agentem."

d.12. m.Iul. a.2006

GALLAS FRANCOGALLORUM LUSOR CORYPHAEUS


"Italiani sunt fraudatores"


Etiam tribus diebus post victoriam certaminis mundani ab Italianis partam et ictum capitalem a Zinedineo Zidaneo factum animi hominum nondum sunt sedati. Nunc Vilelmus Gallas defensor Francogallorum fervid invehitur in gregem certaminis mundani victoriosum.


Hammaburgo ex urbe
- "Ego cladem patior", Vilelmus Gallas cum AFP agentur Francogallic colloquens explanavit, "sed si qui adversarii tam flagitios ludunt quam Itali, bilis mihi commovetur." Idem defensor Gregis Tricoloris" interior gregem Marcelli Lippi victoriosum appellavit fraudatorem" et dixit eundem provocasse".

spacer
Gallas defensor Francogalliae: "Italiani provocaverunt"

Minut 110. Zinedineus Zidaneus Francogallorum capitaneus Marco Materazzi adversario suo post rixam verborum caput impulit Marci pectori. Ideo Zidaneus rubr chart ostens de campo demissus est, postea Itali iactatione undecim metrorum vicrunt ratione, q.e. sex ad quattuor (6:4).

"Isti" Gallas defensor Coets FC Chelsea inquit si animadvertunt adversarios sibi dominari, incipiunt provocare". "Ah cupiebam istos adire, ut nates inculcarem. At cum sciam hoc non convenire, non feci." Sic conviciatus est lusor 28 annos natus, qui condolet Zidaneo propter ictum capitalem punito.

"Nos omnes nvimus Zidaneum esse athletam iustum atque honorabilem. Qui talia numquam faceret nisi vehementer provocatus". Necnon Gallas affirmat: "Zidaneus sic git, cum dictum esset aliquid vald malum".

Non licuisse quidem Zidaneo sic agere, sed etiam minus licuit Italo maledicere." Haec dixit Gallas necnon vituperavit arbitrum: "Isti semper vident reactiones nec illa, quae antea acta sunt".

Has relationes d.29.m.Iun., d.6., 9., 12.m.Iul. in periodico Der Spiegel" inventas e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Gro praeceptor Sedis interretialis domsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: www.leolatinus.com/

Related searches:
germani materazzi contra italiani ratione
gipoco.com is neither affiliated with the authors of this page nor responsible for its contents. This is a safe-cache copy of the original web site.